Rozmiar: 15909 bajtów

1353. Februar 16. Oppeln

Nos Heynricus advocatus Opoliensis hereditarius ac scabini videlicet Heynko dictus Hubnak, Nicolaus dictus Hoppo, Jeclo Conrerdisse, Hanko Kowphman, Tilussius textor, Nicolaus dictus Schwrgast, necnon Nicolaus dictus Fladmulenisse, tenore presencium recognoscimus universis publice quibus fuerit oportunum Quod coram nobis in iudicio bannito constitutus vir discretus Sidilmannus civis Opoliensis noster concivis publice confessus fuit et ex certa sua consciencia recognovit, se rite et racionabiliter brasiatorium olim . . relicte de Crasseow advocatisse, honesto viro Arnoldo brasiatori servitori honorabilis viri domini . . prepositi Domus dei ordinis Premonstratensis singulariter speciali, pro quinque marcis grossorum Pragensium muneri Polonicalis et ponderis consueti racione pignoris ad annum et ulterius quousque ab eo exsolvetur tenendum et habendum, a festo Beati Michahelis archangeli proxime transacto continue conputando obligasse, prout sibi coram bannito iudicio Opoliensi per Niczkonem dictum de Crasseow verum eiusdem brasiatorii ex legitima successione possessorem notum extiterat libere ab omni inpeticione qualiumcumque personarum obligatum et coram bannito iudicio iudicialiter ad intromittendum se de eodem assignatum Sic quod nullus prius eo se de predicto allodio posset intromittere et ipsum allodium nisi sibi solutis quinque marcis et aliis legitimis laboribus et expensis secundum consuetudinem civitatis communem aliqualiter attemptare. Insuper addidit quod in dictam obligacionem Niczko predictus suum benivolum prebuit assensum et dictam obligacionem principaliter conportasset. In cuius rei testimonium presentibus nostrum sigillum est appensum. Actum et datum Opol feria sexta ante dominicam Reminiscere, Anno domini M°. CCC°. liij°. presentibus multis fidedignis.

Das kleine runde Siegel zeigt einen getheilten Wappenschild; rechts ein halbes Kreuz, links ein halber Adler. Die Umschrift ist sehr undeutlich.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 1, Urkunden des Klosters Czarnowanz. Hrsg von dr W. Wattenbach, Breslau 1857.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów